Hoc faciendum est tibi soli. Etiam si es amica mea, ego nolo mediatricem esse. istae res numquam succedunt
Piper
Quaeso, Croce...
Nihil disco cum matrinis meis, adsunt tantum domi, semper querentes de veteribus ossibus earum, objurgantesque me simul ut quidquid faciam... ... Nonne vero potes me adjuvare ad eis loquendum de isto?...
Crocus
Ecce, tu maga es, age sicut maga ! Dic eis directe ! Es magna puella mecastor!
Bene bene! Fortasse possum tecum venire eis locutum...
Thymus
Quid? Nihil discis ?!
Bird
pio pio
pio pio
pio pio
pio pio
pio pio
Thymus
Et non es tam fortis ut venias sola id dictum?!
Sonus
TAX !
Thymus
Si tergum non doleat, tibi dem bonam scholam! Et non solum de magia, si intellegis quid volo dicere!
Caienna
Thyme, desiste. Verae sunt.
Caienna
Nondum juvenes sumus et tempus est scholae dandae. Censeo ut occuramus illum Sapientem montis Praecepta eius magnum momentum habent.
Thymus
He he ! Ille Sapiens ? Nonne nimis iuvenes sunt? Fortasse non intellegent...
Piper
Nimis iuvenes ad quid faciendum?! Nos eamus !
Crocus
"Nos" ?
Thymus
Ecce, ibi est. Consuetudinem iungite cum illo Sapiente quaeso. Manet sursum.
Parataene ad accipiendam bonam scholam ?
Piper
Parata !
Crocus
Ego quoque!
Thymus
Euge, euge! Optimum animum!
Agete !
Piper
Eheu !
Crocus
Est... est MONSTRUM !
Piper
Fallacia est! ID SCIVI !!! OPPUGNEMUS !!!
Piper
𐌂𐌓𐌀𐌖𐌉𐌕𐌀𐌔 𐌔𐌐𐌉𐌓𐌀𐌋𐌉𐌔 !
Crocus
𐌁𐌓𐌀𐌔𐌄𐌓𐌏 𐌉𐌍𐌕𐌄𐌍𐌔𐌉𐌀 !
Sonus
Pluf !
Thymus
Ahh, vos juvenes, semper oppugnare vultis ! Schola Sapientis est eum imitari ! Quando res male se habent nihil melius est quam bonum balneum qui nervis rheumatismisque nostris bonus est!...
Piper
Quales sunt istae scholae ?!
Narrator
- FINIS -
Credits
M. Aprilis/A. MMXVI - www.peppercarrot.com - Designum & Fabula : David Revoy, Translatio: Benjamin Touati, Correctio: Valentine Guillocheau
Fabula situa est in Herevae universo qui a David Revoy inventus est, Craig Maloney adiuvante. Correctiones: Willem Sonke, Moini, Hali, CGand et Alex Gryson.